Home Prior Books Index
←Prev   Acts 6 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

6:1  in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum
6:2  convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
6:3  considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus
6:4  nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
6:5  et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
6:6  hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus
6:7  et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
6:8  Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
6:9  surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano
6:10  et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur
6:11  tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum
6:12  commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
6:13  et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem
6:14  audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
6:15  et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli