Home Prior Books Index
←Prev   Acts 28 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

28:1  et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
28:2  accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus
28:3  cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius
28:4  ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
28:5  et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
28:6  at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
28:7  in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
28:8  contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
28:9  quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
28:10  qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
28:11  post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
28:12  et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
28:13  inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
28:14  ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
28:15  et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
28:16  cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
28:17  post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
28:18  qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
28:19  contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
28:20  propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
28:21  at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
28:22  rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
28:23  cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
28:24  et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
28:25  cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
28:26  dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
28:27  incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
28:28  notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
28:29  []
28:30  mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum