Home Prior Books Index
←Prev   Acts 27 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

27:1  ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
27:2  ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
27:3  sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
27:4  et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
27:5  et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
27:6  et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
27:7  et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
27:8  et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
27:9  multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
27:10  dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
27:11  centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
27:12  et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
27:13  adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
27:14  non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
27:15  cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
27:16  insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
27:17  qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
27:18  valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
27:19  et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
27:20  neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
27:21  et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
27:22  et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
27:23  adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
27:24  dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
27:25  propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
27:26  in insulam autem quandam oportet nos devenire
27:27  sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
27:28  qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
27:29  timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
27:30  nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
27:31  dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
27:32  tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
27:33  et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
27:34  propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
27:35  et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
27:36  animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
27:37  eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
27:38  et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
27:39  cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
27:40  et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
27:41  et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
27:42  militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
27:43  centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
27:44  et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram