Home Prior Books Index
←Prev   Acts 26 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

26:1  Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
26:2  de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
26:3  maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
26:4  et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
26:5  praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
26:6  et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
26:7  in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
26:8  quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
26:9  et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
26:10  quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
26:11  et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
26:12  in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
26:13  die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
26:14  omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
26:15  ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
26:16  sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
26:17  eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
26:18  aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
26:19  unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
26:20  sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
26:21  hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
26:22  auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
26:23  si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
26:24  haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
26:25  at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
26:26  scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
26:27  credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
26:28  Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
26:29  et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
26:30  et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis
26:31  et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
26:32  Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem