Home Prior Books Index
←Prev   Acts 24 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

24:1  post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
24:2  et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
24:3  semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
24:4  ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
24:5  invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
24:6  qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
24:7  []
24:8  a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
24:9  adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
24:10  respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
24:11  potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
24:12  et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
24:13  neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
24:14  confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
24:15  spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
24:16  in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
24:17  post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
24:18  in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
24:19  quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
24:20  aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
24:21  nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
24:22  distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
24:23  iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
24:24  post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
24:25  disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
24:26  simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
24:27  biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum