Home Prior Books Index
←Prev   Acts 22 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

22:1  viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
22:2  cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium
22:3  et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
22:4  qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
22:5  sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
22:6  factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
22:7  et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
22:8  ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
22:9  et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
22:10  et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
22:11  et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum
22:12  Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
22:13  veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
22:14  at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
22:15  quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
22:16  et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
22:17  factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
22:18  et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
22:19  et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
22:20  et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
22:21  et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
22:22  audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
22:23  vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem
22:24  iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
22:25  et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
22:26  quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
22:27  accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
22:28  et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
22:29  protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
22:30  postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos