Home Prior Books Index
←Prev   Acts 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
2:2  et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
2:3  et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
2:4  et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
2:5  erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
2:6  facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
2:7  stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
2:8  et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
2:9  Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
2:10  Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
2:11  Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
2:12  stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
2:13  alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
2:14  stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
2:15  non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
2:16  sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
2:17  et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
2:18  et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
2:19  et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
2:20  sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
2:21  et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
2:22  viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
2:23  hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
2:24  quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
2:25  David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
2:26  propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
2:27  quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
2:28  notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
2:29  viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
2:30  propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
2:31  providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
2:32  hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
2:33  dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
2:34  non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
2:35  donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2:36  certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
2:37  his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
2:38  Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
2:39  vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
2:40  aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
2:41  qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
2:42  erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
2:43  fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
2:44  omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
2:45  possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
2:46  cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
2:47  conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum