Home Prior Books Index
←Prev   Acts 1 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

1:1  primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere
1:2  usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est
1:3  quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
1:4  et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
1:5  quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies
1:6  igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel
1:7  dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate
1:8  sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae
1:9  et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum
1:10  cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
1:11  qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
1:12  tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
1:13  et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
1:14  hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
1:15  et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti
1:16  viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum
1:17  quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius
1:18  et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
1:19  et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
1:20  scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
1:21  oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
1:22  incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
1:23  et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam
1:24  et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum
1:25  accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
1:26  et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis