Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 6 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

6:1  cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
6:2  videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
6:3  dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
6:4  gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi
6:5  videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
6:6  paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus
6:7  delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos
6:8  Noe vero invenit gratiam coram Domino
6:9  hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit
6:10  et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
6:11  corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
6:12  cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
6:13  dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
6:14  fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
6:15  et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
6:16  fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
6:17  ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur
6:18  ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
6:19  et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
6:20  de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
6:21  tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
6:22  fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus