Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
5:2  masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
5:3  vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
5:4  et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
5:5  et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
5:6  vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
5:7  vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
5:8  et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
5:9  vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
5:10  post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
5:11  factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
5:12  vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
5:13  et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
5:14  et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
5:15  vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
5:16  et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
5:17  et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
5:18  vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
5:19  et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
5:20  et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
5:21  porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
5:22  et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
5:23  et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
5:24  ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
5:25  vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
5:26  et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
5:27  et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
5:28  vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
5:29  vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
5:30  vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
5:31  et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
5:32  Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth