Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 4 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

4:1  Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
4:2  rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
4:3  factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
4:4  Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
4:5  ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
4:6  dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
4:7  nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
4:8  dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
4:9  et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
4:10  dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
4:11  nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
4:12  cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
4:13  dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
4:14  ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
4:15  dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
4:16  egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
4:17  cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
4:18  porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
4:19  qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
4:20  genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
4:21  et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
4:22  Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
4:23  dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
4:24  septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
4:25  cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
4:26  sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini