Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 31 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

31:1  postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
31:2  animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
31:3  maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
31:4  misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
31:5  dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
31:6  et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
31:7  sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
31:8  si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
31:9  tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
31:10  postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum
31:11  dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
31:12  qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban
31:13  ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
31:14  responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
31:15  nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum
31:16  sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
31:17  surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
31:18  tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
31:19  eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui
31:20  noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
31:21  cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
31:22  nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
31:23  qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
31:24  viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
31:25  iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
31:26  et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
31:27  cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
31:28  non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
31:29  valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
31:30  esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
31:31  respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
31:32  quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
31:33  ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
31:34  illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
31:35  ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
31:36  tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
31:37  et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te
31:38  idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
31:39  nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
31:40  die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
31:41  sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus
31:42  nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
31:43  respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
31:44  veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
31:45  tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
31:46  dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
31:47  quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
31:48  dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
31:49  intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
31:50  si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
31:51  dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
31:52  testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
31:53  Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
31:54  immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
31:55  Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum