Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 29 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

29:1  profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
29:2  et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
29:3  morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
29:4  dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
29:5  quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
29:6  sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
29:7  dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
29:8  qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
29:9  adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
29:10  quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
29:11  et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
29:12  et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
29:13  qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
29:14  respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
29:15  dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
29:16  habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
29:17  sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
29:18  quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
29:19  respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
29:20  servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
29:21  dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
29:22  qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
29:23  et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
29:24  dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
29:25  et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
29:26  respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
29:27  imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
29:28  adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
29:29  cui pater servam Balam dederat
29:30  tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
29:31  videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
29:32  quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
29:33  rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
29:34  concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
29:35  quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere