Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 26 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

26:1  orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
26:2  apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi
26:3  et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
26:4  et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
26:5  eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit
26:6  mansit itaque Isaac in Geraris
26:7  qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
26:8  cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
26:9  et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
26:10  dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens
26:11  qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
26:12  seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus
26:13  et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est
26:14  habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini
26:15  omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo
26:16  in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
26:17  et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
26:18  rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
26:19  foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
26:20  sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam
26:21  foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias
26:22  profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
26:23  ascendit autem ex illo loco in Bersabee
26:24  ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
26:25  itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
26:26  ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
26:27  locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis
26:28  qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
26:29  ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini
26:30  fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
26:31  surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
26:32  ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
26:33  unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
26:34  Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci
26:35  quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae