Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 25 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

25:1  Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
25:2  quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
25:3  Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
25:4  at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
25:5  deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
25:6  filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
25:7  fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
25:8  et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
25:9  et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
25:10  quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
25:11  et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
25:12  hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
25:13  et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
25:14  Masma quoque et Duma et Massa
25:15  Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
25:16  isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
25:17  anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
25:18  habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
25:19  hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
25:20  qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
25:21  deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
25:22  sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
25:23  qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
25:24  iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
25:25  qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
25:26  sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
25:27  quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
25:28  Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
25:29  coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
25:30  ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
25:31  cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
25:32  ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
25:33  ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
25:34  et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset