Home Prior Books Index
←Prev   Genesis 1 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

1:1  in principio creavit Deus caelum et terram
1:2  terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
1:3  dixitque Deus fiat lux et facta est lux
1:4  et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
1:5  appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
1:6  dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
1:7  et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
1:8  vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
1:9  dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
1:10  et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
1:11  et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
1:12  et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
1:13  factumque est vespere et mane dies tertius
1:14  dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
1:15  ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
1:16  fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
1:17  et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
1:18  et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
1:19  et factum est vespere et mane dies quartus
1:20  dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
1:21  creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
1:22  benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
1:23  et factum est vespere et mane dies quintus
1:24  dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
1:25  et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
1:26  et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
1:27  et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
1:28  benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
1:29  dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
1:30  et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
1:31  viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus