Home Prior Books Index
←Prev   Revelation 22 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

22:1  et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni
22:2  in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
22:3  et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi
22:4  et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
22:5  et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum
22:6  et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito
22:7  et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius
22:8  et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat
22:9  et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora
22:10  et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est
22:11  qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc
22:12  ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua
22:13  ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis
22:14  beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem
22:15  foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium
22:16  ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina
22:17  et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
22:18  contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto
22:19  et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto
22:20  dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu