Home Prior Books Index
←Prev   Nahum 1 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

1:1  onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
1:2  Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
1:3  Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius
1:4  increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
1:5  montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo
1:6  ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo
1:7  bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se
1:8  et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae
1:9  quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio
1:10  quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena
1:11  ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem
1:12  haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra
1:13  et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam
1:14  et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
1:15  ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit